- 12 -

1331 (10. marca) Głogów, w niedzielę Letare etc.

Rewers dla miasta Głogów od BolkaBolko (Bolesław) II. Mały (Świdnicki), książę świdnicki w l. 1326 – 1368, jaworski w l. 1346 – 1368, margrabia łużycki w l. 1364 – 1368, pan na połowie Brzegu i Oławy w l. 1358 – 1368, książę siewierski w l. 1359 – 1368, pan na połowie Głogowa i Ścinawy w l. 1361 – 1368, ostatni niezależny książę piastowski Śląska, księcia Śląska, pana z Książa oraz na Świdnicy i Jaworze, jako przedstawiciela prawnego swojej siostry KonstancjiCórka księcia Bernarda Świdnickiego, wdowy po księciu PrzemysławiePrzemko (Przemysł, Przemek) (II.) Głogowczyk, książę żagański w l. 1312 – 1317, ścinawski 1312 – 1317, 1312 – 1314 poznański, 1318 – 1321 głogowski.

— Nos Bolko del gracia dux Slesie dominus de Forstenborg et Swidniezensis profitemur universis quibus presentes nosse oportunum fuerit ac fidetenus absque dolo quolibet promittimus in hiis scriptis, quod cives GlogoviensesGłogów ipsamque civitatem et omnes in ea conmorantes cuiuscumque status vel condicionis existant circa omnia iura eorum que ostendere poterunt et de quibus nos racionabiliter docuerint, promittere et conservare volumus, quam diu ipsos et dotalicium sororis nostre dilecte domine Constancie relicte incliti principis sororii nostri domini Prymkonis felicis recordacionis quondam ducis Glogovie sub tuicione et protectione nostra duxerimus gubernare, et quod nulla causa iudicanda sive iudiciaria civium predictorum vel alius in eadem civitate conmorantis de ipsa civitate per modum tractus iudicii seu appellacionis consuetum trahi debet, sed in ipsa civitate coram iudice nostro per nos ad hoc deputato placitari iudicari et terminari ordine iuris civitatis eiusdem in omnibus observato. Insuper ipsis sine fraude promittimus, quod si aliquis capitaneorum seu castellanorum in Glogovia et in TarnoviaZamek Tarnów Jezierny w pow. Wschowa castrorum quod absit decederet vel eadem castra una dierum aliis locare decreverimus castellanis, hos de scitu et consilio eorum eligemus et statuemus, tales videlicet, qui tam nobis quam ipsis competere videbuntur, ipsis quoque sic electis castra memorata presentare non debemus nec licebit, nisi prius predictis hoc promittant civibus, quod post mortem nostre antedicte sororis cum castris nichil aliud faciant prenotatis nisi quod de iure faciendum fuerit et quod civitas et cives fecerint sepedicti. Item predictis nichilominus adicientes promittimus, quod sorore nostra de medio sublata ipsum dotalicium predictum veris eiusdem dotalicii heredibus et dominis hereditariis vel eorum successoribus legittimis sine contradiccione representare volumus, si tutor tunc pro tempore sororis nostre fuerimus, nullis prout ipsum invenimus dampnis et expensis inbrigatum vel debitis obligatum. In quorum omnium testimonium et observacionem firmiorem sigillum nostrum huic litere duximus appendendum.
Datum Glogovie die dominica qua cantatur Letare anno domini M.ºCCC.ºXXXI.º presentibus domino Hermanno de ReychenbachZ Dzierżoniowa, domino Rudigero de Hugwicz, domino Merbotone de HaynZ Bolkowa, Henrico de Buchwald, Ottone de Kuzburg, Ticzcone de Bursnicz militibus, Cunado de Bezcow dieto Irre et aliis pluribus fide dignis.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.